Edmundi Trotii Epitaphium

Poem By Andrew Marvell

Charissimo Filio
Edmundo Trotio
Posuimus Pater & Mater
Frustra superstites.
Legite Parentes, vanissimus hominum ordo,
Figuli Filiorum, Substructores Hominum,
Fartores Opum, Longi Speratores,
Et nostro, si fas, sapite infortunio.
Fruit Edmundus Trottuis.
E quatuor masculae stirpis residuus,
Statura justa, Forma virili, specie eximic,
Medio juventutis Robore simul & Flore,
Alpectu, In cessu, sermone juxta amabilis,
Et siquid ultra Cineri pretium addit.
Honesta Diciplina domi imbutus,
Peregre profectus
Generosis Artibus Animum
Et exercitiis Corpus firmaverat.
Circaeam Insulam, Scopulos Sirenum
Praeternavigavit,
Et in hoc naufragio morum & saeculi
Solus perdiderat nihil, auxit plurimum.
Hinc erga Deum pietate,
Erga nos Amore & Obsequio,
Comitate erga Omnes, & intra se Modestia
Insignis, & quantaevis fortunae capax:
Delitiae Aequalium, Senum Plausus,
Oculi Parentum, (nunc, ah, Lachrymae)
In eo tandem peccavit quod mortalis.
Et fatali Pustularum morbo aspersus,
Factus est
(Ut verae Laudis Invidiam ficto Convitio levemus)
Proditor Amicorum, Parricida Parentum,
Familiae Spongia:
Et Naturae invertens ordinem
Nostri suique Contemptor,
Mundi Desertor, defecit ad Deum.
Undecimo Augusti; Aerae Christae 1667.
Talis quum fuerit Calo non invidemus.

Comments about Edmundi Trotii Epitaphium

There is no comment submitted by members.


2,8 out of 5
550 total ratings

Other poems of MARVELL

Epigramma In Duos Montes Amosclivum Et Bilboreum

Farfacio.

Cernis ut ingenti distinguant limite campum
Montis Amos clivi Bilboreique juga!

Dignissimo Suo Amico Doctori Wittie. De Translatione Vulgi

Nempe sic innumero succrescunt agmine libri,
Saepia vix toto ut jam natet una mari.
Fortius assidui surgunt a vulnere praeli:
Quoque magis pressa est, auctior Hydra redit.

To A Gentleman That Only Upon The Sight Of The Author's Writing, Had Given A Character Of His Person And Judgment Of His Fortune. Illustrissimo Vero Domino Lanceloto Josepho De Maniban Grammatomantis

Quis posthac chartae committat sensa loquaci,
Si sua crediderit Fata subesse stylo?
Conscia si prodat Seribentis Litera sortem,
Quicquid & in vita plus latuisse velit?

Johannis Trottii Epitaphium

Charissimo Filio &c.
Pater & Mater &c.
funebrem tabulam curavimus.
Age Marmor, & pro solita tua hxmanitate,