Epitaphium Alterum

Hic etiam jacet,
Qui totum novennium vixit,
Puss.
Siste paulisper,
Qui præteriturus es,
Et tecum sic reputa--
Hunc neque canis venaticus,
Nec plumbum missile,
Nec laqueus,
Nec imbres nimii,
Confecêre:
Tamen mortuus est--
Et moriar ego.

by William Cowper

Comments (1)

I love this poem.gave me inspiration